- EXERCITUS
- EXERCITUSmilitum multitudo est, quae palam fines hosticos ausit invadere. Quod enim furto fit aut latrocinantium more, et quod iusto fir exercitu, passim opponunt Historici. Quare pro viribus hotium aestimandum, quae copiae exercitum faciant. Et quidem Cic. exercitum vocat, sex Legiones et Auxilia: Polyb. Romanum exercitum plerumque ait constitisse sexdecim milibus Romanorum, viginti sociorum. At minor quoque numerus im plere potest eius nominis mensuram. Namque Ulpian. exercitui praeesse eum ait, qui vel uni Legioni cum Auxiliis praeest, in l. 2. D. de his qui not. inf. i.e. ut Veget. exponit, decem milibus peditum, duodecim milibus equitum. Et Liv. in in octo milibus speciem iusti exercitus ponit l. 8. c. 8 Quo modo etiam de Classe aestimandum, Hug. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 16. §. 3. Disposito autem ordine Exercitu rem gerere, quidam Palamedis inventum faciunt; alii Nestori contra Centauros pugnanti eius gloriam attribuunt. Certe iam in Thebano bello Ordines militares observatos, Aeschylus, Seneca, Stat. alii Poetae observant. Imo ad Patriarchae Abrahami aetatemascendenti, Strategica iam et Tactica Ars sese offeret, qua de re latius infra dicemus suo loco. Vide quoque passim alibi, ubi de Bell, Cohortibus, Legionibus, Militibus, Turmis etc. De ritu Exercitus lustrandi, diximus quaedam in voce Canis. Addam hîc saltem nonnulla de Exercitus coronandi prisco more. Solebat i fieri non solum in triumpho, uti de Liberi Patris et Alexandri Mag. exercitu legimus, qui hederatus uterque ex India rediisse legitur. Quamvis laureae coronae principem Liberum, ex Indiis triumphantem, faciat Tertullian. de Cor. Mil. Sed et statim post pugnam, et quidem eo adhuc armato, quod de Marii exercitu, post Teutones Ambronesque caesos, tradit Plutarch. in Mario, et de Agesilai, partâ de Thebams victoriâ, Xenoph. Hellenic. l. 4. Quin et Lacedaemonii, proprio instituto, quoque pugnabant coronati, uti refert Stobaeus περὶ νόμ. καὶ ἔθ. etc. Vide C. Paschal. Coron. l. 1. c. 18. et l. 8. c. 4. uti de spatio qu od ab Exercitu diurno conficitur itinere, ifra ubi de Vett. Mensuris, item infra in voce Milites.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.